- NAULUM Charontis
- NAULUM Charontisdicebatur olim obolus, qui defunctorum ori indi solebat, ut animarum portitori Charonti merces solveretur. Non enim solum in os iniecta est gleba, ut patet ex M. Tullio de LL. l. 2. et Festo l. 14. sed et sive in tumba, sive in pyra reconditô cadavere vultu caelum versus directô additum numisma est, eô fine, quem diximus, Alex. ab Alexandro Genial. dier. l. 3. Fuit id apud Graecos appellatum Δανάκη, quia δαναοῖς, i. e. mortuis, a voce δανὸς, aridus, sicrus, dabatur: Undeapud Scholiastem Aristophanis Ranis, Charon rogat hominem, ut exspectet παρὰ τὸν Α᾿υαίιου λίθον: qui lapis παρὰ τοὺς ἀύους τοὺς νεκροὺς εἶναι eô quod aridi sint defuncti, nomen accepit, Fr. Rossaeus Archoeol. Att. l. 3. c. 2c. Vide quoque Lucianum tomo 2. dial. Charontis. Et quidem de plebe hominibus obolus sufficiebat, at cum cadaveribus Principum Virorum, ingens saepe pecuniarum gaza contumulabatur: ut patetex Lucerna Feschiana, A. C. 1633. prope Romam eruta, ex antiquo sepuchro, in quo simul varii nummi inventi sunt integerrimi, apud Fortun. Licetum de Lucernis antiquis l. 6. c. 91. Item ex Lucerna fictili Gladiatoris antiqui, Brixiae inventa, in Via olim Sana, nunc Via del Castello, simul cum numismatibus aliquot antiquis, quam ab andrea Moretto Brixiensi secum communicatam, idem erudit e illustrat l. proefatô c. 127. Alia ratio reconditorum in monumentis funebrib. thesaurorum apud Israelitas fuit, de quibus Iosephus in Antiqq. Iud. varia. Ante annos circiter 20. cum prope Tornacum terra foderetur, repertum sepulchrum est Childerici Francorum Regis Patris Chlodovaei Magui: in quo praeter cadaver Regis equi, quô usus fuerat, ossa, cum armaturae quibusdam reliquiis; enseporro, pugione, lorica, graphio, ingentique numero numismatum aureorum Leonis ac Zenonis Imperatorum iconem insculptam habentium asservabantur: Et quod inprimis observatu dignum, non exigua ibidem deprehensa est copia apicularum ex auro, pollicis magnitudine, et Regis annulus signatorius. Quae omnia munisicentiâ Imperatoris Galliae Regi Ludovico XIV muneri transmissa ac gazophylacio Regio illata sunt. Carol. Patinus Relat. Histor. 1. Vide quoque Offa Cerberi, quam praeter naulum praefatum, addi solitam videbimus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.